

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 24: Versus 11
Clamor erit super vino.Per vinum, errorem; ebrii enim errant. Per plateas[quae Graece a latitudine dicuntur]spatiosam et latam viam, quae ducit ad mortem, accipimus. Super his ergo qui erraverunt in lata et spatiosa via hujus saeculi, in die judicii clamor doloris erit.